De Nativitate Domini

 

Iam terrestre Deus noster sumit habitaculum:
Numini mortale corpus praebet receptaculum:

Nascitur in forma servi Dominus in stabulis,
Et Creator firmamenti vagit in cunabulis:

Tremit terra, tremunt aether et poli fastigia,
Clamat chorus angelorum spectans haec prodigia:

Nuda manu Creatoris creatura tangitur,
Et redemptionis fides in aeternum pangitur.

Genitori Genitoque laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque sit et benedictio;
Procedenti ab utroque compar sit laudatio. Amen.

Anon., date uncertain.

 

  • To download a formatted version, please visit the Texts menu.
  • The final stanza (doxology) is the one found in Thomas Aquinas’s Pange lingua gloriosi corporis mysterium: and it seems to be based on words in an earlier sequence, for Pentecost, by Adam of St Victor (fl.1140)